라틴어 문장 검색

si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili minus studuerimus, non queamus cognoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:4)
Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:5)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis et contentio probatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:2)
Reliqua vero etiam si adiuvant, historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 256:1)
A quibus enim nihil praeter voluptatem aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:4)
Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:1)
Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem laborandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 8:1)
sed cum alter non multum, quod quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 8:2)
nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antoni sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum, usum autem per nos percipere voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:4)
' 'Nihil sane,' inquit Catulus 'etenim vides esse ludos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 13:4)
Ego enim, ut, quem ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam hesterno die placui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 15:3)
Tum Caesar 'equidem,' inquit 'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim cotidiano tuo sermone contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:1)
sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:3)
quando denique nihil ages?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION