라틴어 문장 검색

itaque si quid est in me - quod iam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis - ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:2)
Tum Catulus 'ego vero' inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:1)
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:1)
sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:4)
Sed hoc nihil ad me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 139:1)
Verum hoc, ut dixi, nihil ad me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:1)
nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:1)
ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur - nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:2)
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:1)
haec nihil est quod non adsequatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:4)
Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius - nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et abundanter loquantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 151:1)
Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam, quem ad modum inveniam quid dicam, non docet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:1)
Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:2)
Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 176:1)
Sed genus hoc totum orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest inflammari animus iudicis acri et vehementi quadam incitatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION