라틴어 문장 검색

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:1)
Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 82:1)
Ubi parum audit praecepta animus nec curari mollius potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:3)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 37:1)
An hoc parum magnum est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:5)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)
Parum est autem luxuriae quod naturae satis est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 64:4)
Habebimus nihilo minus voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 70:2)
delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:2)
Curet aliquis, an istis nimis dives videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:2)
Virum acerrimum et contra omnia naturae desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteros Cynicos, quod, cum sibi interdixerint habere, interdixit et poscere, negant satis egere !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:3)
M. Cato eum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam Censorius Cato.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 108:1)
Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 133:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION