라틴어 문장 검색

In ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro, nihilne noceas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 306:1)
sin id minus, ut certe ne quid mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 306:4)
Et quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 310:1)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)
Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum repente evolvat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:3)
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:3)
Quod si nihil fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci facile potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 328:1)
Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:2)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet non minus, iucunditatis minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:2)
et quod mihi nihil aut [quod] non multum relinquis, percommode facis estque mihi gratum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:4)
verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:1)
nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:4)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION