라틴어 문장 검색

et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, ut ita dicam, stilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:1)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 1:1)
Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:6)
Fuit igitur in Catulo sermo Latinus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:4)
Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장2)
Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장7)
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:1)
Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:2)
eius etiam oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:3)
multum etiam in causis versabatur isdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:1)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION