라틴어 문장 검색

si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 714:1)
deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 183:1)
Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum volebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 232:2)
- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 584:1)
mitior ea victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:1)
cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:3)
adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 137:2)
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 269:1)
verba magna quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 61:1)
inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:1)
uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:2)
et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 343:3)
mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam quam quod praedae minus quod peteretur fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 513:1)
si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut firmare nobis potes et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo quibus emerita stipendia sint milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION