라틴어 문장 검색

Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:1)
postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 62:1)
Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 63:3)
Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 72:1)
pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:1)
haec Graeco sermone Perseo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 80:3)
eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 83:2)
Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 87:2)
decretum igitur extemplo ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:1)
litterae deinde e Macedonia allatae, quae victoriae laetitiam geminarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 143:1)
commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:3)
cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare ita eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 151:1)
et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, de sententia legatorum res et bello turbatas et in statum alium ex regno formandas composuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 175:1)
legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius componerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 183:1)
in Macedoniam primi nominati:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION