라틴어 문장 검색

pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
novi omnes, scio fures esse hic complures, qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 911)
nunc Mnesilochum, quod mandavi, viso ecquid eum ad virtutem aut ad frugem opera sua compulerit, sic ut eum, si convenit, scio fe- cisse:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 107)
spem ponas me bonae frugi fore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 26)
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 259)
Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2159)
Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae, quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2113)
certumst ad frugem adplicare animum, quamquam ibi labos grandis capitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 130)
interea loci aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, temptat benignusne an bonae frugi sies:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 15)
ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장12)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장6)
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장28)
ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION