라틴어 문장 검색

Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:26)
Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:17)
oculi mei semper ad Dominum, ut ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:10)
qui accipit, non perdat securitatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:20)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)
alterum patienter accipere, non repugnanter;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:44)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
alterius sic accipit altera formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:14)
visa quaedam illicita et nefanda tristi animo accepit, et infremuit spiritu;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:2)
Ibi, reperto apostolico, quam audivit et accepit a Deo et patriarcha legationem retulit super immunditiis gentilium et injuriis sanctorum et peregrinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:8)
Haec autem apostolicus mente voluntaria et intenta ut accepit, in omnibus se promisit mandatis parere sanctorum [0391D] precibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:9)
Sed Walterus aequo animo, quia reditus ad vindictam taedio erat, accepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:9)
Petrus ergo, audita erga se suosque regis benevolentia, gavisus [0393D] est, et pacifice regnum Hungariae transivit, dans et accipiens omnia usui necessaria in numero, justitia et mensura, et sic sine turbine usque ad Malevillam cum omni legione sua profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:5)
Hospitatis itaque peregrinis legionibus, ex providentia Petri et majorum consilio fit legatio ad ducem Nichitam, principem Bulgarorum, qui in eadem civitate praesens habebatur, quatenus licentiam emendi cibos acciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION