라틴어 문장 검색

erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:2)
nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent sepulturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:6)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:7)
de quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:3)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:4)
441 27 veritatis specie movet) *πλεονάζουσα ὁρμή adpetitus vehementior 366 24 367 17 384 10 391 9 393 10 poetae Graecorum 218 9, Romanorum 218 6 363 12 non sine caelesti instinctu 249 13 - corrumpunt, molliunt animos 222 16 235 14 293 24 317 9 396 25 - a Platone e re publica eiciuntur 294 1 ponere (θίσιν) 220 25 344 24 *πόνοσ et laborem et dolorem significat 297 27 v. labor et dolor populus mall magister 317 13 popularis facultas eloquentia 281 8 v. fama, gloria, offensio potestas 400 16 in potestate est (ἐφ' ἡμῖν) 350 1921 368 12 441 17 (extra pot.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.183)
Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:9)
Nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:1)
Nam cum imaginor vos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:2)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
Verum huic ipsi Pericli nec illa πειθω` nec illud ἐκήλει brevitate vel velocitate vel utraque - differunt enim - sine facultate summa contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:1)
Summa est facultas copia ubertas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION