라틴어 문장 검색

nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:2)
nosse se suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 15:9)
Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ;
(세네카, 행복론, Liber IV 166:1)
Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 167:2)
Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:2)
Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:1)
quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 94:4)
Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:1)
Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:2)
Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia afficitur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:2)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
Itaque cum in parvulo quodam castello Graeci obsiderentur et fiducia loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni iocarentur et nunc staturam humilem, nunc collisum nasum deriderent:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 135:2)
Alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:2)
tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:3)
fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION