라틴어 문장 검색

sicut fecit in primo tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, quod praemissum sustulit commemorationem, quando vel Cupido discesserit vel Ascanius sit reversus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5933)
transit equum cursu nunc hoc incredibile esse videretur, nisi praemisisset in septimo illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)
unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 152)
bis autem foedera facta sunt, semel per Ilioneum, quando Latinus ait ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat, et sublimes in equis redeunt pacemque reportant, et iterum paulo ante propter singulare certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5814)
sic in georgicis mater, Cyrene mater, cum praemisisset et te crudelem nomine dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6524)
nam et de Aenea hoc dixit dextram tendebat inermem, qui utique ad foedus non inermis advenerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7365)
silice in nuda ad hoc per- tinet praemissa dolentis interiectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 153)
postea enim ex inproviso Palae- mon adveniet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 283)
vel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 502)
nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut "hunc, oro, defende fu- rorem". iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropin- quat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 473)
post Liber pater adveniens a Dione vel eius uxore receptus ho- spitio est, qui cum amata a se Caroea coitum miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2919)
'tibi', id est propter te, nox advenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 303)
quam cum a praedonibus raptam Daphnis per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 686)
usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'. interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'. aduena nostri qui advenerit in nostros agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 24)
et quia vilium animalium facit mentionem, ideo praemisit 'ni refugis te- nuesque piget cognoscere curas'. dicendo autem 'exiguus mus' mul- tum ex ipsa deminutione nominis et numeri singularis enuntiatione addidit dignitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1813)

SEARCH

MENU NAVIGATION