라틴어 문장 검색

deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 134:3)
nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:2)
promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:3)
neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 159:2)
nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt esse possunt, quae etiam responsurum adversarium est (est enim aliquando ) pari cura refelluntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 163:1)
ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 163:2)
At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus aduersariis receptui ac post munimento foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장3)
ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 2:3)
Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:3)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:14)
GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 10:1)
nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:8)
centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:19)
nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION