라틴어 문장 검색

ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
nam et post ait hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 715)
non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, ut tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 673)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)
tendit contendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2202)
descriptiones sane pro rerum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2683)
tendens ardentia lumina quod est manuum oculis dedit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4051)
solent enim homines in magnis motibus manus ad caelum tendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4052)
patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat offerebat, sed manibus eum gestans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6741)
et caelo palmas cum voce tetendit fugae defensio est, ut videatur non solum utilis et necessaria, sed et honesta, quoniam divina suadebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6881)
tendoque supinas ad caelum cum voce manus honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut interea fessos ventus cum sole reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1771)
et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20913)
sorori bene Anna dilecta respondit 'sorori', quia et Dido sic coepit 'Anna soror'. ergo per nomen necessitudinis ostendit, se quae sunt utilia persuadere, ut alibi parvumque patri tendebat Iulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3116)
alii plagas per definitionem accipiunt, ut intellegamus 'quae sunt retia rara, plagae'. sciendum tamen proprie plagas dici funes illos, quibus retia tenduntur circa imam et summam partem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1312)
caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibi duplices tendens ad sidera palmas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2054)

SEARCH

MENU NAVIGATION