라틴어 문장 검색

equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva virdicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:6)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede telluris et de porticu Catuli me admones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:1)
Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:5)
Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 2:2)
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:3)
at iis qui in nave sunt moveri haec villa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:11)
ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:8)
an amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:1)
cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:4)
' si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:4)
quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:2)
cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:3)
- videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:5)
'devertit in villam Pompei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION