라틴어 문장 검색

quercus erat tenerae iam longum oblita iuventae aggere camporum medio, quam plurimus ambit frondibus incurvis et crudo robore cortex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권291)
tua litora multo vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum, Inache - Persea neque enim violentior exit amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas spumeus et genero tumuit Iove - quos celer ambit Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas, et qui rura domant Epidauria - dexter Iaccho collis, at Hennaeae Cereri negat - ;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권49)
Quis numerum ferri gentisque et robora dictu aequarit mortale sonans?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권58)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
"audet iter magnique sequens vestigia mutat Herculis et tarda quamvis se mole ferentem vix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens arma sub ingenti gaudet sudare pharetra."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권159)
ante tamen cunctos sequitur longeque secundus Amphiaraus agit, quem Thessalus aequat eundo Admetus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권171)
"quid colla amplexibus ambis invisamque teris ferrato pectore matrem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권237)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
"tu patriam caelumque mihi, quis tanta relatu aequet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권220)
Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권389)
tener hinc conatibus annos egreditur iuvenemque patrem puer aequat Alatreus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권17)
his Thebas tumidumque ambire Creonta, his placet Actaeae si quid clementia gentis adnuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권75)
ambitur saeva de morte animosaque leti spes furit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권227)
Non ego, centena si quis mea pectora laxet voce deus, tot busta simul vulgique ducumque, tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권388)
Coimus in coetum et congregationem, ut ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION