라틴어 문장 검색

nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 642:1)
iam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium detrusit Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:1)
nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 638:2)
Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 375:2)
et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 471:2)
is quia armare iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 355:2)
triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri, an hostibus praebituri laetitiam sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:2)
Perseus praesidio Uscanae imposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 211:1)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 154:2)
praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 386:1)
quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget ' L. Anici, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:4)
alia aliam scandit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 129)
Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장55)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION