라틴어 문장 검색

nam et te, Messalla, video laetissima quaeque antiquorum imitantem, et vos, Materne ac Secunde, ita gravitati sensuum nitorem et cultum verborum miscetis, ea electio inventionis, is ordo rerum, ea, quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit, brevitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est, sic exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si nostra iudicia malignitas et invidia tardaverit, verum de vobis dicturi sint posteri nostri.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 6:1)
'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat, cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium animi citra damnum adfectus proferre.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 27장 2:1)
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:2)
soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:3)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
inrumpet adulatio, blanditiae pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장11)
nam suadere principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장13)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장1)
benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장7)
unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장3)
Crescens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem se rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo festinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장12)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodicum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque in tribunal ferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장8)
tum victi victoresque in lacrimas effusi, sortem civilium armorum misera laetitia detestantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION