라틴어 문장 검색

Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
Quem Germanicus ore non rubenti Coram Cecropia legat puella.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II4)
Hanc tu rubentem prominentibus venis Quotiens venire, Paule, videris contra, Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV2)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LX2)
Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat, Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX4)
Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo, Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVI1)
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis, Atque suas potuit dicere nemo rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI8)
Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVII4)
Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III4)
Et venies albis non cognoscendus amicis Livebitque tuis pallida turba genis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII4)
Cur spleniato saepe prodeam mento Albave pictus sana labra cerussa, Philaeni, quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXII1)
Albae leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII3)
Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION