라틴어 문장 검색

Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:6)
deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:5)
solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:2)
non opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum.
(세네카, De Providentia, book 1 24:9)
Nam sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 154:1)
Soror Tonantis (hoc enim solum mihi nomen relictum est) semper alienum Iovem ac templa summi vidua deserui aetheris locumque caelo pulsa paelicibus dedi;
(세네카, Hercules Furens 1:1)
quod facinus aures pepulit?
(세네카, Hercules Furens 6:12)
pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:11)
nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
sedibus pulsae suis volucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:17)
Occidimus, aures pepulit hymenaeus meas.
(세네카, 메데아 3:1)
Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
(세네카, 메데아 4:29)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
soror Augusti sociata toris cur a patria pellitur aula?
(세네카, 옥타비아 5:11)
ego causa tuae, miserande, necis natoque tuo funeris auctor en, ut merui, ferar ad manes inhumata tuos, obruta saevis aequoris undis'. feriunt fluctus ora loquentis, ruit in pelagus rursumque salo pressa resurgit, pellit palmis cogente metu freta, set cedit fessa labori.
(세네카, 옥타비아 5:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION