라틴어 문장 검색

illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 2:6)
firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 11 1:6)
quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 1:2)
seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 2:3)
quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 8:4)
de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 1:4)
illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
tandem aliquando Romae esse coepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 6:1)
quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:9)
audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa libertate fruamur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:2)
spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 22 1:11)
sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:1)
quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 1:4)
huic utinam aliquando gratiam referre possimus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 3:2)
et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 7 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION