라틴어 문장 검색

Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
(카이사르, 내란기, 2권 25:1)
qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장31)
qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:9)
qui lumbis sub imis costis inhaerent, a parte earum rotundi, ab altera resimi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:8)
non diuidit uerba nec ab extrema parte uersuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem statim subicit circumducitque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 3:2)
qui quod una navi exul venit, in pecunia eius ex una parte Iani caput, ex altera navis signata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3572)
nam salix ab una parte alba est, ab altera viridis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 133)
unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- nuarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 293)
una pars est naturae, disserendi altera, vivendi tertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 13:4)
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:1)
, quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram millia passus centum, quo maturius veniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 1:2)
Altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:3)
ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 15:2)
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 215:1)
parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant - omnia autem haec aperta sine muro loca sunt - adgredi iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 453:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION