라틴어 문장 검색

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Numquam inprudentibus imber obfuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:8)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:10)
infelix superat foliis oleaster amaris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:5)
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo, deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, dede neci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:1)
eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:10)
laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 167)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:25)
acerbus odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:5)
Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.2)
siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:22)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION