라틴어 문장 검색

Praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam, quam neget esse ignis, tamen esse relinquat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:25)
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:1)
verum quia te quicquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 20:2)
Cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:2)
Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 15:1)
sed Umbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:3)
negat oportere atro die parentare;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:2)
Sed contra Iulius Caesar sexto decimo Auspiciorum libro negat nundinis concionem advocari posse, id est cum populo agi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:1)
Chrysippus [Apollinem], ὡς οὐχὶ τῶν πολλῶν καὶ φαύλων οὐσιῶν τοῦ πυρὸς ὄντα, primam enim nominis litteram retinere significationem negandi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 7:3)
Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam inpiam gentem deos negantem et ideo aestimatam deos pellere de caelesti sede voluisse?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:2)
quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:2)
Tu te accepisse apud omnes affirma, et ego dedisse me non negabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 5:3)
Nam paene nulli se invitanti negabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:2)
Negavit ille, nec contentus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:5)
Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt, Hominem me denegare quis posset pati?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION