라틴어 문장 검색

hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:1)
et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:4)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 22:2)
quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:2)
et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 146:2)
nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 72:2)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
(utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 88:1)
membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 301:1)
quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:2)
nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 191:4)
studendum vero semper et ubique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 259:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION