라틴어 문장 검색

"non munus ad aram cum cupias offerre probat, si turbida fratrem mens inpacati sub pectoris oderit antro, nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr ignibus insilias servans inamabile votum bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu inpendisse animam, meriti quia clausula pax est."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1221)
Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:4)
Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:2)
incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:2)
ponto nox incubat atra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:6)
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:10)
Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:1)
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:6)
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:7)
Saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:5)
pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:6)
hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna, pererrato statues quae denique ponto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:16)
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:10)
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae adparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:1)
venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION