라틴어 문장 검색

Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:4)
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:6)
" Quid artificiose ista diducis, quae singula sustineri possunt, conlata non possunt ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 91:2)
Ille nepotem suum - quamquam illic omnibus omne cognatum est - applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:2)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est quam diu diducta est ab adfectibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 41:1)
Non enim, ut dixi, separates ista sedes suas diductasque habent, sed affectus et ratio in melius peiusque mutatio animi est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 46:1)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)
est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:5)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
si tres senatores quasi nequam mancipia inter verbera et flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:3)
Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:1)
continua sit omnis et plena materia, ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:4)
quae ratio mersa et confusa diduxerit ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION