라틴어 문장 검색

Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et imponunt ;
(세네카, De Providentia, book 1 69:4)
Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:4)
" Existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia clamitantis odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 142:3)
adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:7)
Raptor uitam alieni arbitrii habet, libertatem sui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.32)
Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.32)
iniuria est ut qui meo arbitrio debui, tuo moriar.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.32)
ambulare mihi arbitrio meo non licet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.23)
En locus ab omni tutus arbitrio vacat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:14)
Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri iurisque factus?
(세네카, 메데아 3:16)
ecce grandaevus senex, arbitria sub quo regii fuerant gregis, Phorbas.
(세네카, 오이디푸스 11:2)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
En locus ab omni liber arbitrio vacat.
(세네카, 파이드라 8:25)
arbitria thalami dura felicis feram
(세네카, Phoenissae 607:1)
illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION