라틴어 문장 검색

lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 567:2)
ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est sed melius muri quam vallum armatos arcent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 606:2)
Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 94:1)
hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:3)
Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 108:1)
Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 161:2)
inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 212:1)
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis obtinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 260:3)
utrum, cum declinarem certamen, improvidus incidisse videor an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 423:1)
inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 463:1)
ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse quo a portis moenibusque vim arcerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 600:1)
spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 70:3)
Post multos annos cum ad furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samnii perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti imposuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 171:2)
cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION