라틴어 문장 검색

Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:3)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 7:4)
quoniam negatur anser aliena excudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:4)
Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:2)
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 19:1)
at apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장4)
rursum Gallus (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장5)
fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장11)
negat se terrore et minis vinci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장2)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
facta arguebantur, dicta inpune erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장6)
quod vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장8)
uni tamen libello manu Libonis nominibus Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas accusator arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장3)
negante reo adgnoscentis servos per tormenta interrogari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION