라틴어 문장 검색

Adeo acriter insequebantur hostes, ut prius eorum acies prima in conspectum venit, quam exercitus recedentis agmen novissimum scaphas et navigia conscendisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.45)
Parvum agmen, quod recedere inceperat, stipendia fere emeritum, in dies imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.72)
Legiones duae Ticonderoga sese recipere, et cum Washingtonio agmen conjungere jam dudum jubebantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.77)
et omniexercitu vix tandem aegerrime transmisso, bipartito agmen incedere coepit, et, quamvis diversis itineribus ad hostes contenderant, eodem, tamen, temporis puncto, omnes in hostium conspectum venere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.26)
Exercitus Britannici manipuli plurimi Princetoniae convenere, ubi agmen, quod Brunsvico iter modo fecerat, duce comite Cornwallis, sese cum eis conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.40)
Agmina socia, ad oppidulum Eboracum apud Virginienses obsidendum, partim terra, partim mari procedebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.44)
Die Octobris decimo, agmina socia exercitus Britannici propugnacula et opera expugnare contendebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.51)
nunc mihi curtoire licet mulo vel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장42)
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장30)
deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentesmembra gruis sparsi sale multo non sine farre,pinguibus et ficis pastum iecur anseris albaeet leporum avolsos, ut multo suavius, armos,quam si cum lumbis quis edit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장50)
Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:11)
et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:13)
tuum agmen in caelis est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:10)
"agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III70)

SEARCH

MENU NAVIGATION