라틴어 문장 검색

Xenocrates animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum, numerum dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:2)
animos enim per se ipsos viventis non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:3)
has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pulmonum vi et figura potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:5)
membrorum vero situs et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam efficere, non video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:6)
non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 51:2)
nam sanguinem bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram videor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:3)
qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:4)
hominum autem similitudo in corporum figura magis exstat, et ipsi animi magni refert quali in corpore locati sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:4)
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:1)
ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum - , animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:1)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)
Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulae per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohaerent, vel ab invicem fugantur & recedunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:32)
Quippe cum demonstratam a me figuram Orbium caelestium impetraverat, rogare non destitit ut eadem cum Societate Regali communicarem, Quae deinde hortatibus & benignis suis auspiciis effecit ut de eadem in lucem emittenda cogitare inciperem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:2)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Superficies autem ob dissimilitudinem figurarum ut plurimum inaequales sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION