라틴어 문장 검색

Sequitur tertia, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:1)
adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:6)
voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:3)
Ultimae rationes illae quibuscum quantitates evanescunt, revera non sunt rationes quantitatum ultimarum, sed limites ad quos quantitatum sine limite decrescentium rationes semper appropinquant, & quas propius assequi possunt quam pro data quavis differentia, nunquam vero transgredi, neq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 60:4)
Et eadem methodo corpora plura adjungere licebit. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 35:3)
Eodem argumento si adjungatur particula tertia C;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 16:1)
Verum ob motum Terrae, quo Sol in antecedentia motu apparente transfertur, Luna, priusquam Solem assequitur, describit angulum CSa angulo recto majorem in ratione revolutionis Lunaris Synodicae ad revolutionem periodicam, id est in ratione 29 d. 12 h. 44'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 46:13)
Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates, (Cuius non fugio mortem, si famam assequar, Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis), Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Socrates ad amicos.2)
Mustela cum annis et senecta debilis Mures veloces non valeret assequi, Involvit se farina et obscuro loco Abiecit neglegenter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.8)
Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.4)
A quo revelli nullo cum posset modo Et in sepulcro lugens vitam degeret, Claram assecuta est famam castae virginis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.2)
nam vim tantorum virorum, 'pauci quos aequus ...' assequi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 2:2)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
Crebra ἐνθυμήματα crebri syllogismi, circumscripti et effecti, quod stilo quoque assequi magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:4)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION