라틴어 문장 검색

quod ad vos attinet, Aetoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 363:1)
oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 194:1)
Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 197:1)
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 277:1)
quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 317:1)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)
nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 487:1)
quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse, et id agere ut brevi etiam adfinitas iungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 493:1)
haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 540:1)
cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 542:1)
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit rogare leges, quas mox abrogare in quos latae sunt possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 29:3)
quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 367:1)
quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae, unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 649:2)
legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha13)
Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION