라틴어 문장 검색

Solae communes natos, consortia tecta urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere penates, venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:2)
Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas, at genus immortale manet multosque per annos stat fortuna domus et avi numerantur avorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:6)
Velox amoenum saepe Lucretilem mutat Lycaeo Faunus et igneam defendit aestatem capellis usque meis pluviosque ventos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 171)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
ille salubris aestates peraget, qui nigris prandia moris finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.17)
namque alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 8:2)
hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 109:1)
- aestate, hieme, noctu, interdiu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 136:7)
Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장1)
Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장5)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:5)
Aestas abît, sed alter illam annus adducet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:5)
Seneca Lucilio suo salutem Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 671)

SEARCH

MENU NAVIGATION