라틴어 문장 검색

et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:6)
Ibi iterum pugna inita non minor numerus Saxonum ibi cecidit, et auxiliante Domino Franci victores extiterunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:9)
Sed dum omnes una voce adclamarent capitale eum ferire sententiam, iamdictus domnus Carolus piissimus rex motus misericordia ab amorem Dei, et quia consanguineus eius erat, contenuit ab ipsis Dei ac suis fidelibus, ut non moriretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:9)
Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:6)
Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 134:1)
Qui iuxta consuetudinem suam de Hispania egressi primo Sardiniam adpulsi sunt ibique cum Sardis proelio commisso et multis suorum amissis - nam tria milia ibi cecidisse perhibentur - in Corsicam recto cursu pervenerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:2)
In eo proelio XDCCCCXL viri cecidisse narrantur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 212:6)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:5)
Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:5)
Quibus resistentibus magna persecutores strage ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:4)
Alia pars eorum Galliam petierunt, ibique ceciderunt ex eis plus quam sexcenti viri.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:5)
sed sortes salubriter non ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:13)
Suadente autem eos quodam captivo Christiano, ut coram deo Christianorum sortem ponerent, quod et fecerunt, et salubriter sors eorum cecidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:14)
Indeque proficiscens visitavit Lotharium regem, abstrahens inlicitam concubinam reginam elevatam, cuius rei consensu Guntharius et Thietgaudus, duo archiepiscopi, graviter ceciderunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION