라틴어 문장 검색

et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus haedos, differunt enim aetate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:3)
et in eodem, etiam canem pascis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:7)
sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 205:1)
Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장6)
canis species est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 9:3)
Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 9:7)
Videtur autem species eius, equus et canis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:8)
"vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:2)
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)
sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:18)
Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:1)
an consumatur Canibus data praeda marinis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:7)
in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:6)
Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:5)
incertos geris, Deiphobe, vultus, coniugis munus novae, iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus, iuvat videre Tartari saevum canem avidique regna Ditis!
(세네카, 아가멤논 13:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION