라틴어 문장 검색

Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:5)
Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:5)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:3)
Franci capiunt consilium et Theodericum comitem Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:13)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:1)
gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:2)
Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:5)
Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:5)
Sed miseratus Christianitati noluit eum bellando capere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:2)
Et inde rediens imperator ad Hispaniam capere filium suum Pippinum, sed non potuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:5)
Eodem tempore, quod sine grandi merore nulli dicendum vel audiendum est, mater cunctarum ecclesiarum, basilica sancti Petri apostoli, a Mauris vel a Sarracenis, qui iam pridem Beneventaniam consederant, capta atque predata est, et omnes Christianos, quos foris Romam repperierunt, intus et foris eiusdem aecclesiae occiderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 64:7)
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste, Sepe dolet pietas criminis arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION