라틴어 문장 검색

circumstat propere strictis mucronibus omnis Virtutum legio exquirens fervente tumultu et genus et nomen, patriam sectamque, Deumque quem colat et missu cuiatis venerit, illa exsanguis turbante metu:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1199)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 319)
Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 426)
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:15)
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:3)
sed res animos incognita turbat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:11)
Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:5)
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:4)
Hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:2)
Vix pauca furenti subicio, et raris turbatus vocibus hisco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:9)
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, et positis aris iam vota in litore solves, purpureo velare comas adopertus amictu, ne qua inter sanctos ignis in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:16)
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus impulit et teneras turbavit ianua frondes, numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, nec revocare situs aut iungere carmina curat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:4)
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:5)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION