라틴어 문장 검색

enimvero si porro esse odiosi pergitis-- De.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 778)
aetate porro minus peccaturum putem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8104)
Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8107)
hinc maxima porro accepit Roma, et patrium servavit honorem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:10)
percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:12)
neu volgo narres te sudavisse ferendo carmina, quae possint oculos aurisque morari Caesaris, oratus multa prece, nitere porro, vade;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 136)
porro, qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam, perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui semper in augenda festinat et obruitur re.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1643)
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:11)
soloecismi porro non est in sensu sed in complexu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 194:2)
peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:2)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)
nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 8:1)
ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:1)
id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 62:2)
porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 166:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION