라틴어 문장 검색

ceterum - nonne enim maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae auferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 434:1)
ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium si nec causis nec personis variet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 480:1)
ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 625:1)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem semel obtinuisse aut certe temptasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:1)
ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur quae dux duci detraxit, nec ducem novimus nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 217:1)
ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:1)
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:2)
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 250:1)
adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana 2 laudibus, non crimine alieno laeta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 435:1)
ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 301:1)
is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 338:2)
ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late vagatus est ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 458:1)
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 4:1)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION