라틴어 문장 검색

postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 548:2)
iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 583:2)
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant,et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 634:1)
sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 541:1)
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:2)
satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:1)
hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 417:1)
inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 637:1)
exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 324:1)
Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 29:1)
totaque Africa fama mortis Masinissae repleta varie animos adfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 446:2)
horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed nova aedificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 498:1)
Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 99:1)
circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 340:1)
intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION