라틴어 문장 검색

Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 45:2)
At si id quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea quae humorem leniter extrahant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 46:3)
Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 58:1)
deinde acu pusulae, quaecumque sunt, aperiendae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 24:8)
extrinsecus admovendus, sed aliquanto diutius, vapor calidus, ea suppurent, et per se aperiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:7)
Ubi incidit, locus aperiendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 4:4)
si ex adversa valetudine, illud inimicum est, maturarique et quam primum aperiri commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVI De parotidibus. 1:9)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:11)
Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:3)
Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:7)
Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 3:1)
Item, si ex alia parte vulnus aperitur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:4)
In omnibus his latius vulnus aperiendum, idque, quod inest, ea qua venit forcipe extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 13:2)
Interdum inter se palpebrae coalescunt, aperirique non potest oculus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 14:1)
Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION