라틴어 문장 검색

non responsum solum benigne regis legatis est sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:2)
ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 4:1)
exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 7:1)
Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 9:1)
et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 57:3)
clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 60:1)
perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 62:1)
eo tamquam novo cum icti Aetoli essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant - referre ad suos dixerunt velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 62:2)
haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 216:1)
hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut quid agerent consultarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 319:1)
quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 664:1)
adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam quid agendum esset re integra praetorem et principes consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 98:1)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 419:1)
Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION