라틴어 문장 검색

et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moveant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:7)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
aut si quis dicat motus rerum tendere ad conservationem et bonum, vel universi, ut antitypiam et nexum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:6)
Etenim ex his quos proposuimus motibus alii prorsus sunt invincibiles;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 469:1)
Motus antitypiae omnino est adamantinus et invincibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:1)
Utrum vero Motus nexus sit invincibilis adhuc haeremus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:2)
Reliqui vero Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis, ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:8)
quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:10)
quod si minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:13)
Etiam modi et rationes ipsius succumbentiae motuum diligenter sunt introspiciendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:1)
Quies autem ista apparens causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:5)
Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:7)
Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:8)
Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION