라틴어 문장 검색

NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribitur Περι` ̓Εδεσμάτων.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIX 2:1)
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:1)
CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 2:1)
Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 29:1)
Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 2:1)
Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 12:1)
Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 19:1)
Circa annum urbis conditae Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est paucisque inde annis post Plato philosophus ad Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 28:1)
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)
Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est , doctrinae inclutae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 3:1)
Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 8:2)
Ex quibus sunt pauca ista, meminimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 11:2)
Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 10:1)
Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 8:1)
Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION