라틴어 문장 검색

regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:4)
delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo aedificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 76:1)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:3)
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 10:1)
"at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 563:1)
haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 569:5)
maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 571:1)
nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 571:2)
antiquata deinde lege urbs aedificari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:2)
festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 582:1)
revocati quoque in urbem senatus consulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:1)
iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 49:1)
haud magno opere plebem moverunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum vires non essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION