라틴어 문장 검색

ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 382:1)
quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:1)
omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 193:2)
Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, dum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 533:1)
pauci ergo effugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:3)
quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 186:3)
nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:2)
ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 576:1)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 41:2)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
cum Philippus liberos eorum quos in vinculis habebat nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo in quo venenum erat, suasit his ut imminens ludibrium morte effugerent, et cum persuasisset et ipsa se interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha1)
cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 513:1)
excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:2)
et hoc quia sciebant, plerique corum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION