라틴어 문장 검색

multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum compulsa erat, consilium et consensum civitatis impediebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:2)
accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 211:2)
Attalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione irritarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 414:2)
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장17)
scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:49)
ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:2)
Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Qui consensus, cum manifestissimi sint, bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam praebere possint lucem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:3)
Sed quoad contractum Maximiliani ipsius, duriores sustinebat partes Caroles, cum nihil adducere posset, nisi quod contractus ille sine consensu domini capitalis, Caroli scilicet (cuius pupilla et vasalla erat, atque ipse erga eam parentis loco), initus esset, ideoque ob defectum huiusce consensus prorsus irritus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION