라틴어 문장 검색

fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 365:1)
"quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 633:1)
ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:3)
tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 152:1)
cum quidam pacis petitae, alii indutiarum - necdum enim dies exierat - fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 317:1)
inde sine certo duce consensu militari proxima nocte relicta magna parte rerum suarum ad consulem per saltus prope invios pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 22:1)
itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 161:3)
ante deditionem ex iis legatis qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 190:1)
postremo victus consensu patrum tribunus cessit, et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 212:1)
contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 491:1)
C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 287:1)
brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 463:2)
nempe aurum matronae consensu omnium in publicum contulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 64:4)
Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 297:1)
thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION